Hľadaný výraz: Mt 13,1-9; Mk 4,1-9; Lk 8,4-8, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
1 In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare; 2 et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore. 3 Et locutus est eis multa in parabolis dicens: “ Ecce exiit, qui seminat, seminare. 4 Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres et comederunt ea. 5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae; 6 sole autem orto, aestuaverunt et, quia non habebant radicem, aruerunt. 7 Alia autem ceciderunt in spinas, et creverunt spinae et suffocaverunt ea. 8 Alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. 9 Qui habet aures, audiat ”.

1 Et iterum coepit docere ad ma re. Et congregatur ad eum tur ba plurima, ita ut in navem ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erant. 2 Et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua: 3 “ Audite. Ecce exiit seminans ad seminandum. 4 Et factum est, dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres et comederunt illud. 5 Aliud cecidit super petrosa, ubi non habebat terram multam, et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae; 6 et quando exortus est sol, exaestuavit et, eo quod non haberet radicem, exaruit. 7 Et aliud cecidit in spinas, et ascenderunt spinae et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. 8 Et alia ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: ascendebant et crescebant et afferebant unum triginta et unum sexaginta et unum centum ”. 9 Et dicebat: “ Qui habet aures audiendi, audiat ”.

4 Cum autem turba plurima conveniret, et de singulis civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem: 5 “ Exiit, qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat ipse, aliud cecidit secus viam et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud. 6 Et aliud cecidit super petram et natum aruit, quia non habebat umorem. 7 Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud. 8 Et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum ”. Haec dicens clamabat: “ Qui habet aures audiendi, audiat ”.

1

mail   print   facebook   twitter